

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 26: Versus 18
Ad quemdam.Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit.Ad quemdam.Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit,Ite in civitatem:interponit ipse,ad quemdam:non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.